|
Quatuor sunt propter quae anima dicitur sponsa: Dona gratiarum, quibus
subarrhata est in baptismate; castus amor, quo illi sociata in ungendo
chrismate; proles virtutum, quibus fecundata est divini verbi dogmate;
torus quietus, quo in aeternum est ei socianda omni procul aenigmate.
Arrharum vero quaedam est communis, quaedam specialis. Communis
quadrifarie est, qua nati sumus. sentimus, sopimus, discernimus.
Specialis similiter quadrifaria: qua regnaturi sumus praeveniente
misericordia; remissionem consecuti subsequenti intelligentia;
virtutibus exornati, superabundante gratia, spe certa beati,
perseverante constantia.
|
|