TIT. LXXXIII. De tribus sacerdotum vitiis.

Tria sunt vitia quibus frequenter diverse sacerdotes delinquunt. Cupiditas, incontinentia, negligentia. Cupiditate peccant qui pro obtinendis temporalibus commodis divina officia celebrant; in quorum intentione non est amor Dei, sed temporalis lucri. His dicit Dominus per Amos: Ideo audivi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem sacrificiorum vestrorum (Amos. V). Quia non possunt esse odorifera et delectabilia sacrificia Deo, quae quisque facit in eis quaerendo non honorem Dei, sed sua lucra. Quod si dicat: Deo in hoc servio licet commodum consequar, dicitur ei: Nemo potest duobus dominis servire, etc. Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI). Tales constituunt Dagon juxta arcam (I Reg. XII): dum per divina officia quae faciunt pecuniam congregare intendunt. Talibus et Dagon auferetur, et ipsi percutiuntur in posterioribus, quia et ipsa temporalia subtrahuntur, et poena aeterna mulctantur. Secundum autem vitium incontinentiam quanto odio insequatur Apostolus docendo quod violatorem templi Dei disperdet Deus (I Cor. III), notum est. Haec vero duo vitia propter tertium, id est negligentiam accidunt, cum ita sunt in subditis et in se negligentes ut non suscitentur ad custodiam Sion et ad depascendum terram Assur in gladio sicut dicit Dominus per prophetam: Suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines, et pascent terram Assur gladio (Mich. V). Per septem pastores et octo primates universi praelati intelliguntur, qui debent esse septem et octo, id est Novo et Veteri Testamento instructi. Suscitabo pastores, id est animarum custodes utroque Testamento, ut sciant proferre de thesauro suo nova et vetera. Vigilanter debent custodire Sion, id est Ecclesiam, et viriliter resistere Assur impugnanti populum Dei, id est diabolo, quia sicut olim Assur populum Dei, ita quotidie nunc diabolus populum persequitur Christianum. Et debent pascere terram Assur in gladio Spiritus, quod est verbum Dei ut illos qui sunt subjecti diabolo per amorem terrenorum, pabulo sacrae doctrinae tanquam gladio bis acuto, hinc per timorem gehennae terrendo, illinc amore coelestis patriae provocando, revocent a malis per terrorem tormentorum, et ad bonum per dulcedinem praemiorum. Tales nos oportet esse charissimi, prudentes et exercitatos in sacris Scripturis, et suscitatos et accinctos gladii acumine super gregem nobis commissum, ut refrenata cupiditate temporalium solis coelestibus intendamus, servata continentia carnis, mundi apparentes in conspectu Dei et hominum, abjecta negligentia, diligenter curam adhibeamus ad custodiam non solum aliarum, sed et nostrarum animarum, ut non sit vox nostra. Posuerunt me custodem vineis (Cant. I). Vineam meam, id est domum meam non custodivi. Recepturi praemia digna pro laboribus nostris, praestante Domino qui vivit et regnat, etc.