TIT. LXXXIV. De tribus in quibus consistit salus.

In tribus salus aeterna consistit. Primum est abrenuntiare saeculo et jungere se Deo; secundum, terrena contemnere et aeterna quaerere; tertium, vitia calcare, et virtutibus operam dare. Hoc triduo in holocaustum immolatur vacca trima, aries, taurus. Hoc triduo Dominus turmae se in eremo sustinentis per miserationem suam miseretur. Hoc triduo de vitiis ad virtutes, de luce ad tenebras transit Hebraeus. Primo die deserit Pharaonem conjunctus Deo; secundo, servilia opera luti et lateris, desiderans libertatem; tertio, de Aegypto exiens tendit ad terram promissionis. De primo dicitur: Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII); de secundo: Quae sursum sunt quaerite (Colos. III); de tertio, Educ de custodia animam meam (Psal. CXLI).