|
Tribus modis damnum infertur homini: a daemone, a proximo, a carne.
Daemon insidiatur charitati, proximus possessioni, caro pudicitiae. Quod
Isaias breviter sic coloravit: Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit
catulos suos; congregati sunt multi, cubavit lamia et invenit sibi
requiem (Isa. XXXIV). Babylon homo filius confusionis, quem confundit
delectatio culpae, amaritudo poenae, singularitas vitae. In hoc sunt
tria mala Babylonis, tria genera confusionis. Nunc de singulis. Ericius
piger, spinosus, inter operculum latens suae pellis, est diabolus piger
in effectu ne quis currat ad poenitentiam, opertus spinis ne recipiat
gloriam vel gratiam; quem latebra perditionis celat, ne veniat ad
misericordiam. Piger est ericius, quia diabolus nullas contra hominem
habet vires, nisi se homo ei sponte mancipet. Formica est contra leonem
resistentem. Contra formicas consentientes leo. Vis videre formicam?
Domine, mit e nos in porcos (Marc. V). Hic Domino gladium tribuit, ut
occidat; in principio facilis ut repellatur. Si invaluerit figens
radicem, non exstirpatur, nisi clamet Jesus voce magna. Unde dum
parvulus est hostis, cave ne nequitia erigatur in semine. Sed si piger
repellitur, spinas submittit. Hae sunt multiplices nocendi machinae.
Plantat diabolus radicem peccati: quae nisi mox avellatur, pullulat et
nascitur arbor culpae. Per oculum expanduntur rami nequitiae; per
linguam hujus arboris sentit homo, et delectationis colligit fructum in
aeternam damnationem. Ericius igitur est pigritia imbecillitatis, spina
fallaciae, pellis latebra. Per spinam praecipitat in aperta mala; per
pellem in occulta. Hic habet foveam, id est in confusis mentibus
mansionem, et nutrit catulos latrantes, id est vitia. Post ericium sunt
milvi, quia post diabolum est proximi malignitas, quia cum maledicit et
malefacit nobis, rostro et unguibus discerpit. Sed si ericium et milvum
evadimus, sequitur lamia. Lamia humanam faciem habet, corpus habet
bestiale. Haec est caro, hic est domesticus hostis. Hic primus
vincendus, in nobis contra nos habens radices, pugnans blandiendo quasi
rationale pro necessariis, et succumbendo quasi bestiale pro superfluis.
Hic invenit requiem cum carnis curam facit in desideriis. Haec tria sunt
bella Babylonis: tentatio daemonis, proximi calumnia, carnis fornax.
Contra ista increpat vultus Dei, et pereunt; blanditur et percutit.
Blanditur patienter exspectando, increpat correctione flagellando,
percutit juste damnando.
|
|