|
Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) Crearis, sanaris, salvaris.
Qui recte sapiunt, hanc triplicem divinae gratiae confitentur
operationem. Prima est formatio, secunda reformatio, tertia consummatio.
Primo in Deo Christo formamur, secundo per ipsum reformamur, tandem per
ipsum et cum ipso consummabimur. Siquidem quod non erat in illo creari
oportuit; quod erat et deformatum erat, per formam reformari, et membra
non nisi a capite perfici; quod erit cum occurremus in virum perfectum
et mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV). Quando apparebit
Christus vita nostra tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria (Coloss.
III). Creatio ergo fit sine nobis; consummatio de nobis: neutra a nobis.
Sola reformatio quodammodo fit nobiscum, propter consensum voluntarium.
Unde reputatur inter merita, quae sunt jejunia nostra, vigiliae, opera
misericordiae, et caetera virtutum exercitia, quibus constat nostrum
interiorem hominem renovari de die in diem.
|
|