|
Inobedientia tres comites habet: Imprudentiam, quantum ad seipsam;
irreverentiam, quantum ad Deum; contumeliam, quantum ad proximum. Ut
autem scias dignitatem obedientiae, adverte quod extra Bethaniam, quae
interpretatur domus obedientiae, nec lacryma poenitentis, nec studium
bonae operationis, nec otium sanctae contemplationis Deo placere
invenitur. In Bethania quatriduanus suscitatur; ibidem in domo Simonis
Maria ab onere peccatorum exoneratur. Postremo a Bethania in Jerusalem,
id est visionem pacis venitur, quia per obedientiam ovis centesima
humeris pii Patris ad regem reportatur. Per obedientiam drachma inventa
in thesaurum regis absconditur. Per obedientiam regina austri ad verum
Salomonem dicitur. Per obedientiam Bersabee ad amplexum veri sponsi
repraesentatur.
|
|