|
Triplex est materia gaudii sponsae Christi animae fidelis: Prima est a
gloria sponsi; secunda, a desponsationis suae reverentia; tertia, a
dotis magnificentia. Laus autem sponsi multiplex est. A forma quia
speciosus est prae filiis hominum (Psal. XLIV); a genere, quia
descendens a patre luminum (Jac. I); a divitiis, quia Domini est terra
et plenitudo ejus, etc. (Psal. XXIII); a potentia, quia non potest
vinci; a sapientia, quia non potest falli; a justitia, quia non potest
corrumpi; a certitudine scientiae, quia non potest vitari. Est
admirabilis bonitate vitae, consiliarius utilitate doctrinae, Deus
singularitate potentiae, fortis proprietate victoriae, Pater futuri
saeculi donis gratiae, Princeps pacis, felicitate gloriae: Non est
similis tui in diis, Domine; et non est secundum opera tua (Psal. XXXV).
Primo igitur felix est sponsa tali conjugio. Sindonem fecit et vendidit,
etc. Reverentia vero desponsationis triplex: prima sacramentorum vitae;
secunda, mandatorum justitiae; tertia, consiliorum disciplinae. Primo
eam despondit lavando eam sacramentis; secundo, eam despondit induendo
praeceptis; tertio, eam despondit ornando eam exercitiis. Quam lotam,
vestitam, honoratam sponsus recipiet, ut cognoscatur in gentibus ejus,
juxta illud: Deus in gentibus ejus cognoscetur cum susceperit eam (Psal.
XLVII). In gradibus, clericis, laicis, praelatis, subditis, eremitis,
mundi contemptoribus. Praelatis debetur sacramentorum reverentia;
subditis, praeceptorum obedientia; mundi contemptoribus, consiliorum
exercitia. Ad praelatos pertinent salutis sacramenta, ordinationes et
dispensationes mandatorum. Sacer igitur debet esse qui sacrat, ordinatus
qui ordinat, justus qui mandata vitae ministrat, discretus et humanus
qui vitam alienam librat, et hominum mores dispensat. Taliter sponsata
dotis recipit magnificentiam. Merito igitur gaudet sponsa primo per
gloriam sponsi felix; secundo, per dispensationis reverentiam felicior;
tertio propter dotis magnificentiam felicissima, ut bene ei dicatur:
Laetare, Jerusalem, etc.
|
|