TIT. XCVII. De tribus donis corpori humano et totidem spiritui in conditione collatis.

Tria in conditione invenimus divinae dilectionis incentiva, corpori collata: panem, solem, aerem; cibum vescenti, lucem cernenti, flatum spiranti. Porro spiritui tria: dignitatem, scientiam, veritatem. Dignitas geminum possidet donum; naturae praerogativam, et donationis potentiam. Scientia quoque duplex: hanc ipsam sciens dignitatem vel aliam nobis inesse et a nobis non esse. At virtus bifaria est, auctorem quaerere, et invento inseparabiliter inhaerere. Dignitas sine scientia non proderit; scientia vero etiam obest, si virtus non affuerit.