TIT. XCVIII. De tribus in redemptione hominis ipsum ad dilectionem Dei incitantibus.

Tria in redemptione sunt dilectionis incitamenta: tempus, modus, fructus. In tempore tria considerantur: Corruptio naturae, transgressio legis, plenitudo malitiae. In modo quoque tria, quia exinanivit se usque ad hominem, descendit usque ad crucem, passus est usque ad mortem. In fructu item tria: perfecta veritas, quae ignorantiam abjecit; consummata charitas, quae concupiscentiam abstulit; secura aeternitas, quae oblivionem removit. In tempore igitur est consummatio mali; in modo, exinanitio Dei; in fructu, de illo repletio nostri. Quis concipere posset quantae miserationis fuit exterminare malitiam, delere culpam, informare naturam? quantae humanitatis, Dominum Majestatis in carne mortem tolerare, in cruce pati? quantae dignationis exstiterit, caecatae rationi refundere plenitudinem lucis, foedatae voluntati multitudinem pacis, turbatae memoriae continuationem clarae aeternitatis?