|
Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia
cypressina (Cant. I). Domus sunt varii fidelium conventus; tigna, quae
ad munitionem valent praelati, quorum verbo et exemplo sustentantur.
Haec sunt cedrina, cujus odor serpentes fugat, quia virtute verbi
venenata dogmata, cogitationes, opera solent expellere. Laquearia quae
ad decorem tantum pertinent, ii sunt qui Ecclesiam virtutibus adornare
potius noverunt quam reformare. Haec tignis debent affigi, quia qui in
Ecclesia moribus splendere desiderant, summorum Patrum dictis et
exemplis tota mente inhaereant. Suntque cypressina. Cypressi autem
venustatem comae ventorum impulsu non deponunt, constantiam eorum
exprimentes qui sanctam Ecclesiam altioribus virtutum ornatibus velut
laquearia decorant.
|
|