|
Prima hora qua Dominus consputus, illusus, alapis caesus, opprobriis
affectus, Pilato propter nos astitit ligatus, et qua redivivus stans in
littore in captura piscium magnorum et multorum a quibus retia rupta non
sunt, mellitum convictum cum discipulis celebrans, Ecclesiam, qualis in
resurrectione mortuorum futura est, significavit. Ante omnem igitur
curam corporis, primam horam diei offeremus Creatori nostro et
Redemptori, qui passus est propter delicta nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram (Rom. IV). Quaerendum enim primum regnum Dei: et
caetera adjicientur nobis (Matth. VI); quia et in lege jubet Dominus
omne sibi primogenitum offerri (Exod. XIII).
|
|