|
Vespertinae et matutinae laudis sacrificium magnis est sacramentis
dedicatum. Vespere et mane jugiter in lege jubetur offerri holocaustum.
Vespere Dominus panem et vinum assumens et in veritate sui corporis et
sanguinis repraesentans, propriis portatur in manibus, testamentum suis
scripsit haeredibus, humilitatem et charitatem lavando pedes
discipulorum commendans, et post jam moriturus solemnitate longi
sermonis amicis et filiolis ultimum valedixit. Item in vespere apparens
vivus, in fractione panis agnoscitur, et haesitantia discipulorum corda
injecto igne charitatis succendit. In matutino negantem Petrum galli
cantus redarguit, Dominus respicit; et negator ad poenitentiae lacrymas
confugit. Nuntiata resurrectione Domini a sanctis mulieribus, tristitia
fidelium in gaudium convertitur, quia qui erat mortuus, vivum se
ostendit, et tangi dignatur et adorari. Et nota quod, cum caeterarum
partes horarum septenae sint, id est versus, Deus in adjutorium, cum
gloria, hymnus, psalmi, lectio et oratio completiva, his horis octava
additur, canticum scilicet de Evangelio, quia cantatur pro octava in
beatitudine resurrectionis, qua insignitae sunt juxta sensum Evangelii,
Vespere, inquit, Sabbati quae lucescit in prima Sabbati, etc. (Matth.
XXVIII).
|
|