TIT. XVII. De benedictione ab lecturo ante lectionem petenda.

Lecturus, benedictionem petens, significat quod nemo, nisi missus, officium praedicandi usurpare debet: Qnomodo enim, inquit Apostolus, praedicabunt nisi mittantur? (Rom. X.) Quod autem in fine dicit: Tu autem, Domine, miserere nostri, innuit quod officium praedicandi sine pulvere vel levis culpae difficulter possit peragi; et quod quia pedes evangelizantis quasi per terram ambulant et sordidantur, misericordia indiget, ut in hac parte lavetur, etiam si totus sit mundus. Quod Deo gratias succinit chorus, non ad precem lectoris, sed totam lectionem respicit. Gratias enim agimus quod doctrinae suae panem nobis frangit, ne fame verbi Dei pereamus. Nam ad lectiones, quarum in fine Tu autem, etc., non dicitur, scilicet ad capitula horarum, quia verbum Dei est in quo vivit omnis homo, Deo gratias similiter succlamamus.