TIT. XVIII. De campanarum significatione.

Campanae sicut et legales tubae, sanctos Ecclesiae praedicatores significant, qui ad Sion montem et civitatem sanctam Jerusalem et futurum Dei judicium populum invitant et praeparant, sensumque auditoris surdi ad audiendum magnitudinem rei, magnitudine dicendi flectere contendunt. Duritia metalli fortitudinem mentis, plectrum ferreum quo sonus eliditur, constantiam sermonis imitatur: Ecce dedi, ait Dominus. frontem tuam duriorem frontibus eorum; et ut adamantem et silicem faciem tuam (Ezech. III). Fugiens quoque terrenam habitationem et dicens: Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III); sursum cor suspendat, pendensque de turre fortitudinis, quae constat contra faciem inimici, speculatorem se noverit positum domui Israel. Gestet autem lignum crucis in capite mentis, funem exinde colligatum, id est vinculum charitatis, usque ad infirmos fratres, quasi ad terram porrigat: quo commonitus personare et os suum dilatare non cesset, dicens: Charitas Christi urget nos (II Cor. V). Item custos super muros Jerusalem constitutus (Isa. LXII) non taceat instans opportune et importune, iis qui dormiunt in lectis eburneis (Amos. VI), nocte ebrii sunt et lasciviunt in stratis suis, et illi qui nocte dormiunt et nocte ebrii sunt, ad laudem Dei quasi violenter excitentur, ne usque ad matutinum, id est tremendum Dei judicium somno consepulti pereant. Trinum autem solemnis diei classicum, id est matutinum, vespertinum, et quod ad missae pulsatur initium, sic imitetur evangelicus praedicatorum chorus ut semper praedicet lamentationes praesentis vitae, carmen futurae, et vae gehennalis irae.