TIT. XIX. De Dominicis Adventus et earum officiis.

Primus adventus in persona commemoratur antiquae Ecclesiae, id est, in III Dominica. Secundus adventus exspectantibus et desiderantibus jam instare denuntiatur propheticis et apostolicis tubis. Ideo vero secundus adventus duabus Dominicis declamatur, quia primum adventum sola quae praecessit, incarnationem Domini promissam exspectavit; secunda tam praecedens quam subsequens audivit. Illa propheticis tantum, haec propheticis et apostolicis edocta praeconiis. Quapropter in secunda propheticum personat officium populus Sion; in tertia apostolicum: Gaudete in Domino semper (Philipp. IV).

Quarta Dominica quae diem nativitatis novissimam respicit, tempus illud commemorat quo impraegnato jam et tumido utero virginis, prope erat Dominus; et calceans se in corpore Virginis Dominus corrigiam suae ligabat incarnationis quam se Joannes non posse solvere confitetur (Joan. I). Ideoque dicitur Dominica vacans: quae ita vacat officio ut nulli sanctorum, qui omnes officiales ejus sunt, hanc regis Christi ligaturam corrigiae solvere, id est sanctae incarnationis mysterium denudare fuerit creditum, sed solummodo stans Idumaea illa, id est gentilitas, quae promissum audierat: In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX): et respiciens illud tempus quo rex qui hoc promiserat egressus de sinu Patris in utero calceabatur, et insolubilem sanctae incarnationis corrigiam suis circumdans gressibus, et videns neminem mysterii hujus habere investigationis officium, tantum orandi innuit officium clamans in Introitu: Memento nostri, Domine, in beneplacito tuo (Psal. CV), id est Filio in quo tibi bene complacuit solo ex millibus populi tui; visita nos in salutari tuo (ibid.), eodem scilicet Filio instar medici aegrum dignatione gratuita visitantis.