|
Templum Salomonis ex triplici materia; Ecclesia ex tribus constat
ordinibus. Triplex materia: aurum, ligna, lapides: lapis praelatis,
aurum contemplativis, lignum confertur activis. Ligni ut pars sursum
erigatur, pars deorsum demittitur. Activi, ut colesti gloria potiantur,
piis actibus in terra occupantur. Aurum quod invenit homo abscondit: et
de contemplativis dicitur; Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a
conturbatione hominum (Psal. XXX). In lapide qui scriptus est digito
Dei, tria sunt: Scriptura, ignis, duritia. In praelato debent esse
doctrina, dilectio, correctio. Scriptura notat doctrinam, duritia
correctionem, ignis dilectionem. Nec dilectio sine correctione, nec
correctio utilis est sine dilectione. Utrumque necessarium; plus tamen
amandum amari quam timeri. Quod mystice Salomon docet in base templi
quae praelatis aptatur, ubi cum cherubin bovem pariter sculpsit et
leonem. In cherubim scientia: in bove mansuetudo, in leone terror
innuitur. Scientia pertinet ad doctrinam, mansuetudo ad charitatem,
terror ad correctionem. Virtutem doctrina parit, charitas fovet,
correctio conservat. Doctrina instruit ignorantes, charitas consolatur
pusillanimes, correctio comprimit contumaces. Sicut templum Salomonis ex
triplici materia, sic ex tribus ordinibus constat Christi Ecclesia. Unde
haec tria conveniunt praelato doctrina, ne caecus caeco ducatum
praebeat; charitas, ut congaudeat veritati; correctio, ut vitiosis non
consentiat. Praelatus cum Noe regit arcam in diluvio. Contemplativus cum
Daniele orat ad fenestram orientalem in coenaculo. Activus cum Job
universis necessitatem patientibus pio subvenit auxilio. Praelatus est
in agro ut seminet verbum Dei, contemplativus in lecto ut suavitate Dei
fruatur; activus in pistrino, ut sollicitetur et turbetur erga plurima
pro amore Dei. Et qui horum trium ordinum Christus erat forma futurus,
cui conformarentur, seipsum proposuit, ut verus magister prius fecit,
postea docuit (Act. I). Ut devotus contemplatur ascendit in montem salus
orare, ut sedulus minister non venit ministrari, sed ministrare. Ipse
quoque in templo corporis sui triplicem hanc materiam praesentavit. Non
tantum enim Salomonis templum, templum Ecclesiae, sed et corporis
Christi templum signat, de quo ait: Solvite templum hoc, etc. (Joan.
II). Et hoc templum constat auro, ligno, lapide. Unde legitur: Nascitur
ibi aurum terrae illius optimum, ibique invenitur bdellium (quae, ut
Plinius ait, arbor est odorifera) et lapis onychinus (Gen. II). Terra
illa est beata Virgo; caetera Christum signant, qui constat deitate,
carne, anima. Lapis congruit divinitati propter immutabilitatem, aurum
animae propter tribulationem quam sustinuit, lignum carni, propter
infirmitatem. De primo dicitur: Ego sum Deus, et non mutor (Mal. III).
De secundo: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XVI). De
tertio: Ego sum vermis et non homo (Psal. XXI). Secundum divinitatem
miracula operatus est; secundum animam nobis compassus est; secundum
carnem tormenta passus est. De primo leo, quia fortis; de secundo
gallina, quia multum misericors est; de tertio agnus, quia multum
mansuetus et mitis. Horum, scilicet leonis, gallinae et agni, id est
verbi, carnis et animae facta est conjunctio, quando Deus et homo
convenerunt in unum, ut miro commercio fieret excelsus humilis,
incognitus visibilis, [sba][th][aac][n][a][t][o][sf], id est immortalis,
passibilis et mortalis.
|
|