TIT. XX. De primae Dominicae Adventus officio.

Prima vero Dominica ad primum spectans adventum, hujus intentionis habet officium, ut iis quibus necdum venit Dominus, id est qui fidem non receperunt incarnationis, adveniat tanta salus ut levent ad Deum animam suam, et confidentes in Domino non erubescant, neque irrideant inimici, id est daemones; sed vias suas eis demonstret et semitas doceat: quas ut ambulent demonstrat Apostolus, dicens: Scientes quia hora est, etc. (Rom. XIII).