|
In secunda autem Dominica parvulo et pupillo filio peregrina matre nato;
qui Patrem nunquam vidit, quem, matre narrante, in coelum abiisse
audiens, sicut cervus ad fontes, patris absentiam plorans, praesentiam
desiderat, et gemitibus et precibus coelum pulsat, et commiserescens
mater secundi adventus officium canit, desideranti Patris reditum
imminere denuntians, consolatur et dicit: Populus Sion: ecce Dominus
veniet ad salvandas gentes, et auditam faciet Dominus gloriam vocis
suae, qua dicet: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV). In
laetitia, inquit, cordis vestri: quae tanta erit ut levare debeamus
corda nostra. Unde et in Collecta precamur: Excita, Domine, corda
nostra, id est leva et exhilara ad praeparandas unigeniti tui vias. In
tertia quoque Dominica hoc idem vox clamat Apostolica, ut et si quis
dilaceretur, persecutiones sustineat, et pro dilatione Patris gemat,
gaudeat in tribulationibus; et iterum gaudeat reposita in coelis,
propter hoc, multa mercede, nihilque sollicitus sit, quia Dominus prope
est ad remunerandum, tantum modestia ejus nota sit omnibus hominibus; et
petitiones innotescant apud Deum (Philipp. IV). Et nota quod hoc tempore
diaconus et subdiaconus non utuntur dalmatica et tunica, quia
subdiaconus tanquam lex ante incarnationem carebat ornatu Evangelii;
diaconus tanquam ipsum Evangelium latuerit, cujus claritas quanta sit
nondum apparuit ante sacramenta incarnationis, passionis et
resurrectionis. Utuntur autem casulis, quas lecturi exuunt maxime
protestantes illam suam non esse vestem; sed propter Dominicae diei vel
alicujus reverentiam festi se accipere accommodato, ut inopem atque
indecenter consolentur exspoliationem. Eadem de causa Gloria in excelsis
(Luc. II): et Ite missa est intermittitur, quod illud tempus significat
quo adhuc exspectabatur gaudium pacis, et quo nunc solliciti
praestolamur consummationem nostrae salutis.
|
|