|
Duae missae noctis Nativitatis fiunt, ut Ecclesia in honorem
nativitatis, qua Deus Pater ex secreto suae substantiae illum genuit,
primam missam ordinaret et in memoriam ejus qua per uterum Virginis
benedictus Filius ante incarnationem credebatur venturus, secundam
succinerent. Tertia vero fit in die, qua eum non venturum sed venisse
exsultans, venisse proclamat: Puer natus est nobis (Isa. IX). Ad hoc
enim officium primae missae aeternam ejus genituram exprimit, et
officium secundae sedem temporalem futuram et officium tertiae ipsam
factam esse manifeste demonstrant. Quod autem duae lectiones in his
missis leguntur, id significat quod per duo cherubim qui se invicem
aspiciunt versis vultibus per propitiatorium, incarnatus Dominus
designatur vel figuratur. In hac ergo solemnitate in omni missa leguntur
duae Lectiones: una de Veteri Testamento, altera de Novo, ut, dum Vetus
hoc faciendum denuntiat, quod Novum clamat factum, quasi cherubim
invicem se aspiciant: et dum dispensationis Christi mysterium
concorditer narrant, vultus in propitiatorium vertant, et quasi inter se
incarnatum Dominum videant. Cherubim itaque in propitiatorium versis
vultibus se respicere, est duas Lectiones ex duobus Testamentis,
propheticam qua venturam, et evangelicam lectionem qua propitiatorium
nostrum jam incarnatum Verbum praedicatur, concordibus testimoniis et
uno eodemque sensu respicere.
|
|