TIT. XXIII. Quod Alleluia, in Septuagesima non canatur, et quare.

Antiquae auctoritatis et dignitatis canticum Alleluia tempore Septuagesimae de ore tollitur sanctae Ecclesiae. Quidquid enim sempiterna musica, gloriaque Patris de corde ipsius aeterni musici nata, cujus est etiam psalterium et cithara: Sicut dicitur ei: Exsurge, gloria mea, psalterium et cithara (Psal. LVI), Jesus scilicet Christus, de aeterna jucunditate suis auditoribus exhibuit, quorum beati oculi qui viderunt et aures quae audierunt: quidquid, inquam, de coelestibus gaudiis ore suo Dominus Jesus praedicavit, Alleluia nostrum est; novum canticum, laus suavis. Hoc autem neque veteres sancti Patres videre. Unde: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt (Luc. X). Neque nos quandiu peregrinamur a Domino in corpore videre possumus vel audire. Cum itaque plorabilem antiquae Ecclesiae nondum redemptae statum commemoramus nostrumque incolatum, quia prolongatus est, deplangimus, pulchro ordine Alleluia de ore nostro tollitur, quia per illud Alleluia significatur, quod nondum illis advenerat, et a nobis recessit, et ablatus est sponsus a filiis. Die vero resurrectionis quando nova soboles renascitur, et claritate replentur agni novelli, qui venerunt ad fontes, nova Ecclesia, nova tot mundo nuntiat gaudia hoc nomine. Alleluia.