TIT. XXIV. De Septuagesimae ratione et paschali laetitia.

Septuagesimam nominamus septem Dominicas sequentes. In quarum prima miser homo a paradisi felicitate, a Creatoris facie projectus, clamat: Circumdederunt me gemitus mortis (Psal. XVII). In septima a Septuagesima Dominica redeunti de peregrinatione hac et de convalle lacrymarum dicitur: Laetare, Jerusalem. Ideo autem Septuagesimam vocamus, quia hoc idem officiis innuitur quod significatum est illa septuagenaria captivitate populi Dei, qui realiter sedit et flevit super flumina Babylonis. Non enim dicitur Septuagesima a septuaginta diebus qui terminantur ad Sabbatum, quo albae ponuntur, cum nihil indignius sit quam captivitatem eo numero signari intra quem dies resurrectionis occurrit, nobilitas anni, decus mensium, aurora dierum: quo victo captivatore, Dominus victor surgens suos omnes liberavit. Hoc idem dicitur de Sexagesima, Quinquagesima, Quadragesima.