TIT. XXVI. De Quinquagesimae officio.

In Quinquagesima, is qui, calamitatem suam considerans, in superiori Dominica de profundis clamaverat ad Dominum ut exsurgeret et non repelleret eum usque in finem, videns captivitatem suam, et diabolum omnem contra ipsum vitiorum movere exercitum, a quo omnis qui pie vult vivere persecutiotionem patitur (II Tim. III): et audiens sibi dictum: Fili, si vis converti ad Dominum, praepara animam quam ad tentationes (Eccli. II); adjutoris Dei implorat protectionem, dicens: Esto mihi in Deum protectorem, (Psal. XXX) etc. Et quoniam nihil sine ipso valet, cum neque currentis neque volentis sed ipsius miserentis sit, ut videat per se caecus et faciat bonum, hoc idem in Collecta orat; et Domino dicenti sibi in Evangelio: Quid vis faciam tibi? (Marc. X.) respondet: Domine, ut videam (ibid.). Apostolus quoque ad illuminationem ejusdem caeci in Epistola curam recipit, dum cunctis charismatibus excellentiorem viam demonstrat, id est charitatem, Si linguis, inquit, hominum loquar et angelorum; charitatem autem non habeam, factus sum sicut aes sonans aut cymbalum tinniens (I Cor. XIII). Haec est enim cordis lumen et oculus, quo qui caret caecus est, et in tenebris ambulat et nescit quo eat. Nam et caecum illuminare coepit Deus genus humanum, dando fidem filiis Israel. Hoc primum collyrio inunxit ejus oculos, dicens: Diliges Dominum Deum tuum, etc. (Matth. XXII.) Ad hanc illuminationem nota fit per Graduale in gentibus virtus illuminatoris. Propter hanc etiam dicitur in Tractu: Intrate in conspectu ejus; quasi dicatur: Accedite et illuminamini (Psal. XXXIII). Propter hanc quoque et in Offertorio gratias agimus, dicentes: Benedictus, etc. Quia vero non satis est illuminationem scientiae percepisse; nisi abjiciamus carnalia desideria, congrue illorum exemplo terremur de quibus dicimus in communione: Manducaverunt et saturati sunt (Psal. LXXVII).