TIT. XXVII. De quadragesimae officio

In quadragesima quasi ex persona Liberatoris dicentis se invocanti: Ecce adsum, clamat Ecclesia in officio. Invocabit me et ego exaudiam, etc. Unde in omnibus quae sequuntur, Christum jejunantem tentatoris insidias superasse, super aspidem et basiliscum ambulasse, leonem et draconem conculcasse narrat, victoriam eamdem nobis corpori ejusdem capitis repromittens. Sed quoniam Scriptura prophetarum hoc dicentium, usque ad adventum Christi et passionis ipsius tempus clausa fuit, quia tenebrosa aqua in nubibus aeris, id est occulta scientia in prophetis, donec Agnus Dei, solus dignus solvere librum, significata ejus in passione sua complendo aperiret propheticas voces, idcirco ab hac Dominica vela depensa ducuntur ante sanctae Ecclesiae altaria, ut populus non videat sancta sanctorum donec in hebdomada ante Pascha, depositione velorum eadem reveletur significatio, quae facta est per hoc quod velum templi scissum est, tradente Domino spiritum.