TIT. XXVIII. De die cinerum in Capite jejunii

In Capite jejunii neque cineribus caput aspergere, neque nudis pedibus ambulare opus esset, si omnes lugendi scientiam haberemus, cunctisque illud aequaliter saperet quod propheta exprobrans: Cecidit, inquit, corona capitis nostri: vae nobis quia peccavimus! (Thren. V), et omnibus esset in promptu facere illud: Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Joel. II). Nunc autem maxima pars nostrum sponte non meminit qualem ornatum capitis, id est cordis, Deum offendendo perdidit. Neque possunt facile corda tepida scindi, nisi extrinsecis adjuvemur ornamentis. Ut igitur meminerimus quod pulvis sumus, quod nos esse pater noster oblitus fuit, quando projecit Deum coronam suam, et exinde sensit nuditatem suam, cinere capita aspergimus, imas partes nudamus, hoc habitu confitentes quod non dii nec de coelo sumus, sed homines, et de terra habuimus principium; et quod per peccata gloria nostra spoliati, et inter hostes nudi constituti, ornatu gloriae Dei indigemus.