|
In Capite jejunii cinis et cilicium, quae sunt arma poenitentium, nobis
proponuntur. In cilicio memoria peccatorum pungentium, ut peccatum nos
non delectet, sed pungat et feriat, et ad puniendum admoneat: ideo fit
de pilis caprarum quae pro peccato solebant offerri. Cinis significat
quod aedificium diaboli prius in nobis male constructum debet esse
combustum, et ardorem peccati in nobis refriguisse. Unde immundus in
lege qui lavabatur aqua non plene mundabatur usque ad vesperam, id est
donec fervor defecisset. Cinis autem ille non sine causa fieri solet de
sarmento, non passim de quibuslibet lignis. Sarmenta in vite pretiosiora
sunt quibuslibet lignis silvestribus, quod fructifera sunt et pretiosum
fructum afferunt. Infructuosa vero sarmenta sunt caeteris viliora, quia
in nullam fabricam conveniunt, sed in ignem ut ardeant. Ita et
Christiani a Christo vite praecisi tanto gravius puniuntur, quanto
amplioribus Dei beneficiis sunt abusi.
|
|