|
In templo Salomonis, quod generalem significat Ecclesiam, quae in coelis
et in terris subsistit, tria notanda occurrunt. Porticus sive atrium
ante templum, ipsum templum et oraculum quod dicitur sancta sanctorum.
Erantque tria ostia: porticus, templi, et oraculi (III Reg. VI).
Porticus ante templum figuram gerit eorum qui fuerunt tempore legis ante
Christi adventum. Templum notat integrum Christum caput, scilicet et
membra ipsum subsequentia. Oraculum significat quod utrisque dantur
interioris regni coelestis gaudia. Ostium porticus sermo propheticus qui
solis radios primum percipit. Ostium domus ipse est Christus, qui ait:
Ego sum ostium (Joan. X). Oraculi aditus regni aditus coelestis. In
templo sunt fenestrae obliquae, id est intus latiores. Hi sunt doctores
Ecclesiae qui praedicatione lumen quod acceperunt aliis infundunt; intus
latiores, quia quod exterius praedicant, intus magis in opere tenent.
Vel extra quod recipiunt lumen, parvum est ejus comparatione quod intus
in spe gloriae tenent.
|
|