TIT. XXX. De secundae dominicae officio vacante:

Secunda Dominica Quadragesimae vacat, nec habet officium nisi mutuatur ab alio, notans quod post imploratum et praestitum nobis divinum auxilium, propriis vacamus officiis, curam carnis non facientes in desideriis, sed a vitiis vacantes etiam a propriis usibus, ut hoc non nobis sed Dei nostri attribuamus miserationi, quoniam in mutato Introitu rogamus reminisci miserationum suarum, ne unquam dominentur nostri inimici; et in Graduali, ut de necessitatibus nos eruat. Ad te, Domine, levavi, animam meam (Psal. XXIV), Miserere mei secundum eloquium, etc. (Psal. CXVIII). In Offertorio, itemque in Communione: Intellige clamorem meum (Psal. V). Quae ideo de jejunii die mutuata sunt, quia mali desiderii passiones, quae per daemoniosam Chananaeae filiam designantur, pro qua tanquam pro qualibet peccatrice anima clamat magna illa mulier Ecclesia mater, non ejiciuntur, nisi in oratione et jejunio.