TIT. XXXIV. De Sabbato in ramis Palmarum.

Sabbato ante Palmas vacat, quoniam Dominus papa eleemosynam dat. Hoc est illud Sabbatum quando Dominus in Bethaniam venit, et in domo Lazari quem suscitaverat coenat, ubi Maria Magdalena pedes ejus lavit et capillis tersit (Luc. VII), sicut refert Evangelista: Ante sex dies Paschae, inquit (Joan. XII), etc. Ibi celebri mysterio commendatum est odoriferum opus eleemosynae. Maria, id est Ecclesia, pedes Domini, id est pauperes tanquam extrema membra Christi, capillis, qui corpori superfluunt, tergit, id est divitiis quae divitibus superabundant sustentat. Ut igitur dominus papa celebrem cum Maria Domino coenam exhibeat, hoc Sabbato eleemosynam dat; atque ita circa pedes Domini occupatur.