|
Dominica in ramis Palmarum qua Dominus Jerusalem passurus intravit, illa
luna decima exstitit, quia praeceptum erat in lege, ut decima die
tolleretur agnus, et in quarta decima servaretur immolandus. Et nota
quod Moyses in virga decem plagis Pharaonem et Aegyptum percussit:
quibus quidem affligitur, sed donec immoletur agnus non vincitur, quia
Christus in legis disciplina tanquam in virga decem praeceptis quasi
decem plagis suo captivatori repugnare jubet populo Dei, quem diabolus
in libertate paradisi conditum in Aegypto hujus mundi captivum tenuit;
sed sicut Pharao decem plagis non adeo vincitur ut filios Israel
dimitteret, sic et diabolus decem praeceptorum observatione non adeo
superatus est, ut homo in paradisum rediret. At ubi Agnus Dei Christus
immolatus est in morte primogenitum Pharaonis, id est originale peccatum
deletum est et in mari Rubro baptismi Christi sanguine rubentis,
actualia quoque peccata cum illo altero penitus absorpta sunt, Dei
populo liberato. Luna ergo decima Christus, verus Agnus praecepto Patris
obediens, in civitatem Jerusalem cum ramis palmarum acceptus, passurus
recipitur. Et ideo post processionem palmarum ejus passio legitur. Haec
autem processio praesignat quae utilitas sit in sanguine ipsius, et quis
fructus passionis ex illa misericordia, in cujus multitudine benedictus
advenit. A monte enim Olivarum primum duos in castellum quod contra eos
erat praemittit, ut asinam et pullum illic alligatum solventes sibi
adducerent; ascensurus enim erat gloria et honore propter passionem,
coronatus ad dexteram Patris, qui est Deus pacis, fons et origo luminis,
mons Olivarum, pater misericordiarum, et inde dando dona hominibus
missurus est apostolos qui, ligandi et solvendi potestate accepta,
asinam et pullum, id est utrumque populum ab errore et onere peccati
absolverent, et in adducto sibi humano genere per fidem sedens, ipsum in
coelestem Jerusalem induceret, turbis angelorum cum laude occurrentibus,
palmarumque victorias cum ramis olivarum, quae sunt pacis insignia
sublevantibus. Hoc non debet uno actu cum Dominicali computari, nec enim
Dominicae resurrectionis laetitiam commemoramus, qua hoc nobis
significavit quod in Galilaeam, id est transmigrationem ad videndum
Dominum cum apostolis debeamus exire, ut non simus vetusti, sed in
novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Unde semper in hujusmodi processione
praelatos nostros praeeuntes quasi Dominum in Galilaeam sequimur, et
locum quo suprema statione processionem terminamus recte Galilaeam
nominamus. Unde etiam in his processionibus, ut et gratulemur matri
Virgini in resurrectione unigeniti ejus jam non morituri, in cujus
passione animam gladius transiit, una statione decantando quod ei sit
proprium ejus memoriam facimus etiam diversorio ejus quod in claustro
ipsi consuevit esse provisum, eaque salutata processionem pro consueto
postperagimus. Prima autem palmarum non laetitiam resurrectionis, sed
sacramentum praefert fructus Dominicae passionis, quo illa, sicut
praedictum est, ultima Domini processio figuratur. Quia ergo processio
palmarum sacramentum est fructus illius passionis Domini, et hac die
obediens Patri, calicem passionis bibere venit, recte cum eisdem cum
quibus est exceptus palmarum ramis prius legitur passio Domini, et
sequitur totum officium de passione, in qua in summa hominis humilitate
Deus illuditur, conspuitur, dorsum dat percutientibus, orat pro
inimicis, et caetera, obediens Patri patienter fert, quae nobis imitanda
Paulus in Epistola proponit manifeste, dicens: Hoc sentite in vobis,
quod et in Christo Jesu, etc. (Philip. II.)
|
|