TIT. XXXVI. De feria tertia post ramos Palmarum.

Post palmas tertia feria legendam passionem praecurrit illa Lectio, qua consilia cogitantium de morte Christi ostenduntur sic dicentium. Venite, mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI). Per hos enim dies usque ad quartam feriam studia eorum magis fervescebant, sed timebant ne forte tumultus fieret in populo. Sicut enim superbissimus Aman, erecta cruce quam paraverat Mardochaeo, opportunitatem quaerebat, qua regi de illo suggereret ut apprehenderetur et appenderetur, sic diabolus, inito consilio in domo sua, id est in cordibus Judaeorum, dicendo: Venite, mittamus lignum in panem ejus, quaerebat opportunitatem tradendi Jesum potestati Romanae. Ultionem ergo videmus ejus in eodem ligno transfixi. Nos vero Judaei sumus cum Esther, id est Ecclesia, liberati, ut in Epistola dicitur: et ideo Gloriari nos oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI). quae a poena reorum sublimata est in fronte imperatoris. Caetera quae sequuntur, verba sunt agonizantis Christi, et suam resurrectionem exorantis.

De feria quarta ejusdem hebdomadae sanctae.

Feria quarta quando abiit Judas et pactus est Judaeis tradere caput Ecclesiae, ipsa ejus passionem audit, qua, positis genibus, prolixius orasse in agonia factus memoratur, et sudorem ejus decurrentem sicut guttas sanguinis, contremiscit, et tantorum miraculorum contemplatrix, perinde ac si attonita repentino clamore concrepat: In nomine Domini omne genu flectatur (Philipp. II): percutiens terrifico clamore humana corda, ut nullus stare audeat rigidus et elatus, cum videt hominum et angelorum Dominum procidisse, et in sudore vultus sui agonizare. Dicto autem cum clamore Introitu, protinus Isaias desiderantissimus hujus Dominicae passionis exspectator, quasi praesens accurrit, lectoris voce nos ad videndum agonem illum excitat dicens: Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit (Isa. LXII). Et ut ostendat opus passionis cui intendebat, et mercedem gloriae qua coronandus erat, subdit: Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram illo (ibid.). Cujus etiam habitum admirans. Quis est, inquit, iste qui venit de Edom, id est de sanguineis et de terrenis Judaeis, vestibus, id est membris, quae sunt indumenta Deitatis, tinctis purpura sanguinis de Bosra (Isa. LXIII), quae interpretatur firma, id est de civitate Jerusalem quam suo auxilio magis quam muris Deus firmaverat. Cui cum respondisset: Ego qui loquor justitiam (ibid.), rursus interrogat; si loqueris justitiam, quare rubrum est indumentum tuum pressura crucis? Torcutar, inquit, calcavi solus (ibid.) pro omnibus. His auditis, chorus sciens Domini sui agonem in persona sua orat in Graduali, dicens. Ne avertas, etc. Altera autem Lectione pronuntiata, audiens eum non habentem speciem neque decorem, despectum et novissimum virorum, vulneratum propter iniquitates nostras (Isa. LIII), et caetera quae ibi narrantur, fit quod non alia die excepta sexta feria in Sabbatis Quatuor Temporum, ut non Alleluia quod per dies Pentecostes fit, non Graduale, sed Tractus sequatur. Musicus enim ille qui dixit: Cantavimus vobis et non saltastis; lamentavimus et non plorastis (Luc. VII), cujus lamentationi Graduale, quasi ploratio poenitentiae, et cantationi Alleluia quasi saltatio respondet. In illa locutione ablatus a nobis auditur, et ideo non Alleluia gaudii, non Graduale cujuslibet luctus, sed Tractus multis moeroris sequitur. Quod enim tractus magis quam gradus luctui congruat inde ostenditur, quod non Alleluia ut gradus, sed pro Alleluia gradus quadragesimalibus diebus, quibus mortem per invidiam mundum intrasse lugemus, canitur. Fit autem ut prima Lectione tantum cum Parasceve fiat in omnibus, ad majorem luctum exprimendum, quod quarta tantum venditus cum discipulis habebatur, Parasceve autem penitus ablatus crucifigitur.