TIT. XXXVII. De officio in Coena Domini, praecipue de chrismate tunc instituto.

Inter tristes horas, quibus capita, id est initia praecidimus, et fines earum sub silentio abscondimus, solemnitatis diei Coenae Domini missa celebris et solemnior exsultat; sicut medias inter nebulas sol interdum subrutilat. Causa haec est, quia enim die hac verum sacrificium ipse summus Sacerdos, ipse hostia contradidit, sacrificiique ritum instituit, accipiens panem et calicem, dicensque: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI); Et: Hic est sanguis meus (ibid.), seque ipsum agnus typicus Deo primus offerens, Novum Testamentum suis haeredibus sanguine suo conscripsit, recte in medio tristitiae quae per omnes horas notatur, missa tanquam in die institutionis suae solemnem concentum, taetumque ministrorum altaris meretur ornatum; et ne quid sancto sacrificio venustatis desit, Gloria in excelsis Deo (Luc. II) cantatur, et pontificis omnis ornatus perficitur. Inde est quod hac die papa oleum benedicit, chrisma conficit, poenitentes restituit, significans summum Pontificem oleo misericordiae poenitentibus peccata quasi quaedam vincula solvere, chrismate vero non solum consolatoris, sed et tutoris vicem exhibere. Est enim chrisma oleum cum balsamo, hoc est Spiritus sanctus consolator et tutor. Olim ungebantur soli reges et sacerdotes, in quo futurus rex summus et sacerdos Christus praefigurabatur. Sed postquam per se venit a Deo Patre unctus prae participibus suis, non soli reges et sacerdotes, sed omnis Ecclesia chrismatis unctione consecratur, quod in confirmatione a solis dabatur episcopis: ut patet ex illa Lectione qua in Actibus apostolorum per manum Pauli datus est baptizatis Spiritus sanctus (Act. XIX), et in Samariam missi sunt Petrus et Joannes ut baptizati acciperent Spiritum sanctum (Act. VIII). Unde datur intelligi quod solis pontificibus apostolorum vicariis id liceat. Verum propter occasionem transitus mortis, ne propter absentiam episcopi baptizati sine quacunque unctione migrent, Sylvester papa instituit, ut presbyteri baptizatum simul liniant, sed in vertice non in fronte. Nec dicas: Quid prodest mysterium confirmationis (quasi non de fonte totum suscipiamus) adjectione novi generis? Non ita est intelligendum. Nam quid prodest parvulo magnam haereditatem providere et tutorem non dare? Paracletus itaque non regeneratis in Christo consolator et custos et tutor est: consolatur enim oleo misericordiae peccata relaxando, virtutes conferendo, et bona promittendo; tuetur autem odore balsami inimicos fugando et in bono confirmando. Hoc chrismate in frontibus nostris ex sanguine veri Agni tanquam utroque poste signamur, ut exterminator diabolus in animam et corpus nostrum jus nullum nocendi habeat. Qui verum Pharaonem fugientes, et per mare baptismi ad Deum tendentes, submerso Pharaone, in voce exsultationis et confessionis paschalis agni convivium celebremus in domibus nostris, dicentes: Pascha nostrum immolatus est Christus: itaque epulemur (I Cor. V). Quod autem ampulla cum chrismate, antequam veniat ad altare, in medio tantum apparet, significat Christum, cujus corporis sacramentum tunc est institutum, plenitudinem Spiritus sancti continentem, initium suum, quod scilicet de Virgine natus sit; et finem, quod videlicet per mortem suam mortem destrueret, occulisse antequam ad altare crucis veniret; medium tantum apparebat, id est miracula quae in medio inter initium et finem faciebat, in quibus quod esset Deus comprobabatur. In ipso autem altari crucis initium ejus et finis apparuit, ut jam dicatur: Vere filius Dei erat iste (Marc. XV). Quod autem hostia ministris altaris visibilis salutatur, caeteris invisibilis et operta, significat quod post Pascha testibus suae resurrectionis visibilem se praebuit. Quod autem a caeteris invisibilis salutatur, significat quod Christus in coelum unde venerat rediens, sicut dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum: et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem (Joan. XVI), a nobis corporaliter non videtur, quam tamen quotidie venerando salutamus.