TIT. XXXVIII. De mysterio in lotione pedum.

Duplici, scilicet morali et historico sensu Dominus nos instruit, dum surgens a coena ponit vestimenta, et praecinctus linteo, et aqua in pelvim fusa pedes lavit discipulorum. Nam historice dans exemplum, ut quemadmodum fecit et nos faciamus, nostram superbiam deprimit. Quomodo enim, cum simus pulvis et cinis, non erubescamus in contemptum nostri similium rigidam cervicem et staturam erigere, quando audivimus Creatorem coeli et terrae, flexis genibus, ad solum, lavandis discipulorum pedibus incurvatum esse? Hic quoque moraliter pietatis sacramentum est, quod Christus surrexerat a coena paternae gloriae, deposuerat purpuram sui imperii, seipsum exinaniens, et terrena carne quasi linteo, cujus materia de terra oritur, praecinctus, fudit aquam baptismi vel poenitentiae, vel sanguinem suum velut aquam in pelvim; atque cum illum in remissionem peccatorum sumimus, quotidie lavat pedes nostros, id est actus, quamvis semel loti per baptismum toti sumus mundi per fidem, quos si hoc modo lavare contemnimus, non habebimus partem cum illo. Nisi enim, inquit, manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, etc. (Joan. VI.) Convenienter praemittitur huic lectioni evangelicae, apostolica: qua cum dicitur Convenientibus vobis, etc. (I Cor. XI) qualiter hoc sacramento lavemur ostenditur, ut prius probet seipsum homo, et sic edat (ibid.). A sordibus enim nulla re melius purificamur, quam ut odientes peccata nostra ad hanc mensam pure accedamus. Hoc etiam opere Ecclesiarum praelatis more regum gentium dominari prohibuit et ministrari, sed in morem servorum lavare pedes et illis ministrare. Ubi autem subditi similes bestiis fiunt, praelatos eis dominari vetus est auctoritas. Ubi homines sunt rationabiliter vivendo, etiam si pulvere venialium pedes foedaverint, evangelicus homo non praelatum se noverit, sed se ad lavandos pedes, et porrigendum osculum humiliter se illis submittat.