TIT. XXXIX. De duplici mandato perficiendo.

In ipso autem die coenae Domini duo mandata consuevit homo facere, pauperum videlicet et congregationis: In primo, Maria suscipiens Christum in Bethania, ad convivium surrexit a coena et accipiens libram unguenti, unxit pedes Jesu, et capillis tersit, et domus impleta est ex odore unguenti. Haec mulier typum gessit Ecclesiae, quae pedes Domini ungens, id est pauperes eleemosynis refovens, capillis tergit, dum eos superfluis reficit. Hoc ergo mandatum est Ecclesiae obsequium; ideoque omnis congregatio pedes lavat pauperum, quae veluti Maria Christum in Bethaniam ad coenam invitat, dum pauperes in quibus Christus, in domo obedientiae charitatis officium exhibendo recipit, surgens a coena, quasi jejunium frangens, fert libram unguenti, dum surgens a mensa post modicum gustum intentionem gerit eleemosynae Christum redolentis. Hoc mandatum pauperum dicitur Ecclesiae; mandatum autem congregationis Christi. Ideoque in primo tota congregatio; in secundo soli praelati vice Christi deserviunt. Pulchre autem Ecclesia suo mandato Dominum suum praevenit, ut, antequam Christus pedes discipulorum lavet, ipsi discipuli Christi pedes, id est pauperum lavent, et eleemosynae unguento ungant, ut domus, in qua Christus, hora qua per praelatos nostros pedes laverat, impleatur ex odore hujus unguenti.