|
Super pariotem templi sunt tria tabulata (III Reg. VI): Primum habebat
latitudinis septem cubitos, secundum sex, tertium quinque. Hi sunt tres
ordines in Ecclesia: conjugatorum, continentium, virginum; vel laicorum,
clericorum, monachorum. Primum et secundum in terrenam conversationem
amplius, tertium caeteris strictius. Vel primum coenaculum praesentem
signat Ecclesiae statum; secundum, statum post hanc vitam notat
animarum; tertium autem monstrat duplicem animarum et corporum post
judicium gloriam. Ostium erat in latere templi, a quo per cocleam intus
per parietem erat ascensus in medium tabulatum; et a medio ad tertium,
in quo Dominicum corpus notatur. In cujus latere ostium factum est, dum
in cruce unus militum lancea latus ejus aperuit, et exivit sanguis et
aqua (Joan. XIX). Aqua qua in baptismo abluimur, sanguis quo in calice
sancto consecramur. Per hoc ergo ostium ascensus fit ad medium et
tertium tabulatum; quia per fidem et mysteria Redemptoris de praesenti
saeculo et Ecclesiae conversione ad requiem animarum post mortem, et
rursus post judicium ad requiem animarum ad immortalitatem ascendimus
corporum quasi in tertium tabulatum. Intus hoc autem iter sit per
cocleam, quia invisibiliter fit. Nullus nisi qui Domino duce per haec ad
coelestia scandit agnoscit: et si qui foris sunt tantum ibi
celebrationes intuentur sacramentorum. Hoc tabulatum in Evangelio
dicitur pinnaculum, ubi tentatur a diabolo Dominus. Habebant autem
singula tabulata in circuitu latera, ne ab his quispiam residens deorsum
laberetur: quae quotidianam virtutem divinae protectionis vel
humilitatis custodiam, qua in bonorum operum arce custodimur, notant, ne
in malis dum a Deo deserimur, vel in bonis dum a nobis extollimur, ad
infima cadamus: sicut Ozias qui de cancello cecidit, in quem separatus a
domo David ascendit. Quia et si mali ascensum bonae actionis tenent,
quia tamen unitatem domus David non habent, quasi fatiscentibus laterum
praesidiis, ad vitiorum declivia labuntur, dum divino destituti auxilio,
proprio fastu intereunt. Haec latera jubet Moyses in omni domo fieri
dicens: Si aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum,
ne effundatur sanguis in domo tua; et sis reus alio labente (Deut.
XXII). Si aedificas novam conversationem, adhibenda est humilitatis
custodia, ne in ipsa per superbiam cadens, sis reus et tui et proximi
quem exemplo occidisti.
|
|