|
In nocte Coenae Domini, quando traditur Christus, et nocte Parasceves,
quando crucifigitur, et nocte Sabbati quae est in sepulcro: canonici et
monachi in usitato ordine novem Lectionibus vigilias celebrant, et in
tenebris consummant, obsequia triduanae Christi mortis insinuantes, et
ipsas vigilias luctui mortis Christi deputari ostendentes, quae parum
aut nihil ab officio mortuorum distent. Ideoque in omnibus horis capita
praecidimus, et fines sub silentio abscondimus, quia ipse qui est
initium et finis, [a] et [oh], per hos dies a nobis ablatus est, in
manus peccatorum traditus, et inter iniquos projectus. Gloria Patri
omnino subtrahitur propter hoc ipsum quod in quibusdam locis a Dominica
de Passione coepit subtrahi, quia ex tunc Christus coepit ad mortem
inquiri. Quod candelae finitis singulis psalmis aut lectionibus,
singulae exstinguuntur, factum Judaeorum repraesentat, qui singulos
prophetas solem nasciturum praecedentes, et prophetico sermone lucentes
impletis prophetiae officiis occiderunt. Illa autem quae suo lumine
Evangelium cum legeretur illustravit, ultima non major caeteris
exstinguitur: dum Christus qui evangelizavit quasi unus ex prophetis
reputatus, ultimus est occisus, et hic exstinctus profundas illis
erroris et perfidiae tenebras reliquit. Unde crucifixo Domino tenebrae
factae sunt per universam terram (Luc. XXIII).
|
|