|
Amisso igne ad lapidem Christum per eosdem tres dies confugimus ut eo
percusso ignem occultum eliciamus, vel crystallinum lapidem soli
objicientes escam subjicimus, ut mediante crystallo aspectu solis
carbones exstincti reviviscant. Lapis percussus ignem emittit, dum
Christus lapis angularis verbere crucis percussus, Spiritum sanctum
nobis effudit: quod in oratione benedictionis ejusdem ignis satis
ostenditur. Crystallus autem medius inter solem et exstinctos carbones,
mediator Dei et homi num est, homo Christus Jesus (I Tim. II), qui inter
Deum et exstinctos homines medius interveniens, a Deo Patre per seipsum
nobis ignem ingerit, quem ut ipse testatur, venit mittere ut ardeat
(Luc. XII). Si ergo lumen Christi amisimus peccando, ad novi ignis
benedictionem solemni processione exeamus extra castra improperium ejus
portantes, credentes in eum quem in se Judaei a praesenti vita
exstinxerunt.
|
|