TIT. XLIII. De Parasceve quare sit dolore potius quam gaudio celebranda; et de poenitentia tunc agenda, et de Passione secundum Joannem.

Die Parasceve, gloriari nos oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI), et in gratia tanti pretii quod pro nostra redemptione datum est, ipsam cum pura mente et devota adorare et venerari Verum cur a missarum celebratione vocamus, et a publicis cessamus gaudiis, cum passio Dominica quae hac die peracta est, principium sit nostrae salutis ac consummatio? Nam sicut unius martyris dies qua per passionem ad gloriam transmigravit, nobis festiva est, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV), haec dies, qua martyrum et sanctorum omnium Rex, omnibus sanctis antiquis et novis per mortem suam paradisum aperuit et inferni claustra confregit, merito majoribus gaudiis honoretur. Sed hanc gloriam et exsultationem nostram, quaedam dolorosa nimium obnubilant, quia nostri causa imperiosa sanctae Trinitatis charitas hominem tantae reverentiae qui cum Deo verbo una est persona, hominem innocentem morti nihil debentem, morti addixit, sicut Apostolus dicit: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Non igitur debemus ita gaudere de gratia traditi vel de charitate morientis, ut non doleamus quod tanto Domino tormentorum causa fuimus, et ideo a sacrificii gaudiis cessamus. Siquidem non dolere ingratitudinis, sed ultra gaudere dignoscitur esse crudelitatis. Hac ergo tristi die contristemur ad poenitentiam, ferrum lanceae Dominicae pertranseat animam nostram, clavi manuum et pedum carnem nostram transfigant, crux nostram suspendat concupiscentiam, compatiamur ut conregnemus. Hodie non sacrificemus dum nobis hostia de manibus tollitur; non sacrificent amici, dum trucidant inimici, differatur usque in diem illum quo tantus victor resurgens, suam nobis victoriam nuntiabit: profundum interim teneamus silentium moerori amicum, et interiorem penetrantes solitudinem, solventesque cum Moyse calceamentum de pedibus, audiamus illum tanquam de medio rubi dicentem: Videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare eum (Exod. III). Nunc enim quasi in rubo spinis inhaeret, clavis confixus, spinis coronatus, crucisque arbustum guttis sanguineis quasi rubentibus pullulat mortis, ut, sicut ait Prudentius:

. . . . tristes purgentur sanguine culpae,

Quem contorta rubus densis cruciatibus edit. (PRUDENT. Apoth. vers. 69, 70, Patrolog. tom. LIX.)

Hac die legitur Passio secundum Joannem, et quia ultimus scripsit, et praesens, sicut notus pontifici, caeteris non audentibus adesse, interfuit: cui virgini matrem Virginem Dominus virgo commendavit.