TIT. XLVI. De arundine Christo in manum data.

Arundinem accipere ab illudentibus non recusavit, ut sacrilegium scriberet Judaeorum, et animalia venenata interficeret, et ostenderet quod virgam in manu, id est animam in potestate haberet, ut volens poneret et resumeret, et sicut virga Moysi versa in colubrum, id est in mortem, quae per colubrum venit, colubros Aegyptiorum, id est mortes assumeret peccatorum, et iterum in virgam, id est in potestatem rediret pristinam.