TIT. XLVII. De spinea corona et colaphis, et quod Domini non franguntur crura et de sanguine et aqua de latere ejus profluentibus.

Spineam autem gestat coronam, ut innotescat quod peccata nostra ipse portavit. Illusus colaphizatur, fortissimus praebens humilitatis exemplum, ut collum, homo erubescat erigere et superbire, tot conviciis humiliato Deo et omnium Domino. Ejus non franguntur cruca, et universae viae ejus inter tot passiones rectae erant, quatenus in tribulatione non deficiamus, sed firmi perseveremus. De latere ejus non solus sanguis, sed etiam aqua manavit, ut esset unde a peccatis lavaremur. Aqua enim tantum sordes corporis lavare poterat, quae sanguini, qui est pretium redemptionis, juncta virtutem sumpsit ad abluendas peccatorum invisibiles sordes: ut comparetur vera similitudine Rubro mari, per quod salvatus populus Israel transivit, Pharaone submerso cum curribus et equitibus suis; nam fugientes Aegyptum hujus saeculi, mundatos in terram repromissionis transmittit, diabolum persequentem penitus absorbet cum praeteritis actibus et pompis ejus, et ut de latere ipsius morientis nasceretur Ecclesia, sicut de costa Adae dormientis formata est Eva.