TIT. XLVIII. De precibus quae tunc pro omnibus fiunt.

Hac die pro statu Ecclesiae, gradibus, dignitatibus et ordinibus solemnes fiunt orationes, quia orans pro omnibus summus pontifex stetit juxta aram templi habens thuribulum, etc. Juxta scilicet aram crucis habens aureum immaculati corporis thuribulum in conspectu Dei pendens in cruce sustulit, in quo orationis incensum Patri adolevit. Recte ergo et nos cum illo communes orationes offerimus quod juxta illud additum est, et data sunt incensa multa. Pro Judaeis autem genua non flectimus, quia caecitas quae contigit Israel, nullius orationis manu potest depelli; tamen oramus utcunque, quia hoc futurum est sed genua non flectimus, quia enim divinis judiciis occurrere non possumus, vehementem orationem non intendimus.