TIT. XLIX. De triplici aqua, quae in Christo profluxit lacrymante, sudante et jam mortuo.

Triplicem aquam et triplicem sanguinem suum nobis apposuit Christus. Plorat super Lazarum et super sanctam civitatem Jerusalem; et haec est aqua pura. Sudanti imminente hora passionis, non tam ab oculis quam a toto corpore manat aqua cum sanguine mista, et haec sanguinei coloris. Tertia est quae pariter cum sanguine de ejus latere fluxit. Vere poenitens primam habet si in spiritu humilitatis et in animo contrito maculas suorum diluit peccatorum. Sic enim largiente Domino, pellem mutabis Aethiopis, lamentando dolens inveteratas litteras mortis. Secundam aquam habes, si in sudore vultus tui labore poenitentiae corpus dissolvis et concupiscentiae flammam restringis. Jam vero si perfecte coeperis usque ad devotionem tui, in divinam profluere contemplationem tertiam a latere Domini aquam ebibisti.