TIT. V. De eodem.

Operuit parietem domus a pavimento usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia intrinsecus lignis cedrinis (III Reg. VI). Lapides parietis facti sunt lapides vivi, qui super fundamentum quod est Christus, crescunt in habitaculum Dei, juncti caemento charitatis, supportantes invicem alter alterius onera in timore Dei. Hi intus vestiuntur cedro. Cedrus autem est arbor imputrescibilis, odore et aspectu jucunda, serpentes fugans et perimens accensa. Tales enim sunt sancti, qui per patientiam insuperabiles, fama et operibus alti, diaboli astutias exterminantes, igne divini amori accensi, a pavimento domus usque ad summitatem parietum cedro operiuntur, hoc est ab initio fidei usque ad consummationem boni operis, et usque ad laquearia, id est ad ingressum coelestis patriae. Laquearia tria fuerunt: primum in primo tabulatu, secundum in secundo, tertium in tertio. Laquearia ergo justos intelligimus, vel illos qui in praesenti Ecclesia, vel illos qui in futuro statu animarum, vel post judicium animarum et corporum; qui Ecclesiam Dei ornant, et positi in superiori parte domus vel hic vel in futuro, orationibus protegunt. Usque ergo ad superiora laquearia lapis in pariete vestitur, qui usque ad ingressum eorum qui sunt in requie in fidei firmitate perdurat. Ipsi quoque parietes sicut et pavimentum, quod pretioso lapide super lapidem tabulis abiegnis, et super tabulas laminis aureis dicitur stratum, post cedrum auro operiuntur, ut sanctorum omnis vita notetur expressa. Lapides enim vivi, tam in pariete quam fundamento, sunt sancti fortitudine fidei in unitate conglutinati. Tabulae cedrinae sive abiegnae sunt sancti altitudine sui terrena spernentes, et ad summa tendentes virtute patientiae, et odore virtutum daemones fugantes. Aureae laminae sunt supereminentes scientiae charitatem habentes, quae marmori et lignis superponuntur, quia sicut aurum aliis metallis, ita charitas caeteris supereminet virtutibus: Quae tria breviter notat Apostolus dicens: In Christo nec circumcisio, neque praeputium valet; sed fides quae per dilectionem operatur (Gal. V). Fidei namque invictae lapis figuram tenet; cedrus, actionis odoriferae: aurum, transcendentis omnia dilectionis. Vestitur lapideus paries tabulis cedrinis, cum fides ornatur operibus, ne sit otiosa vel mortua. Adduntur laminae aureae, ut fides et opus Dei dilectione splendeat et proximi, ut in omni opere solus Deus quaeratur. Unde quia lex in lapide scripta, et doctrina Evangelii per lignum crucis est confirmata, ideo illo populus lapide signabatur in praeputio; nos signo crucis consecramur in fronte. Possunt quoque nec incongrue lapides parietis sive pavimenti, fideles in lege signare; tabulae cedrinae, Novi Testamenti justos indicare. Et quia utrosque una supernae retributionis manet gloria, lapidibus et lignis lumina additur aurea; quae aeternae retributionis fulgorem designat.