|
Triplex templi dedicatio legitur: Prima in autumno sub Salomone; secunda
in vere sub Zorobabel; tertia in hieme sub Juda Machabaeo. Salomon enim
aedificavit templum, et septima die mensis septimi dedicavit. Quod
Nabuchodonosor destruxit, et post septuaginta annos sub Zorobabel,
tertia die duodecimi mensis est dedicatum. Ipsum quoque postea cum
destruxisset Antiochus, Judas Machabaeus illud mense nono dedicavit.
Triplex ergo dedicatio, triplicem notat in Ecclesia ordinem: conjugalem,
vidualem, virginalem. Primo tricesimus, secundo sexagesimus, tertio est
centesimus fructus. Isti sunt tres viri qui salvantur, Daniel, Noe et
Job. Daniel quiescit in lecto, Noe laborat in molendino, Job nuptias
celebrat in domo. Unusquisque etiam Deo tripliciter dedicatur, id est
possessio Dei efficitur: Primo, per baptismi regenerationem; secundo,
per poenitentiae satisfactionem; tertio, per peccatorum confessionem;
Templum enim sanctum est, quod estis vos (II Cor. VI), dedicandum illis
tribus dedicatoribus. Dedicet Salomon domum quietis, Zorobabel
satisfactionis, Judas confessionis. Nullum Deus habet habitaculum nisi
vel in quietis, vel in poenitentibus, vel in confitentibus. Quies
pertinet ad pacem, poenitentia ad humilitatem, confessio ad timorem.
Dedicat ergo Salomon quietem in pace, Zorobabel poenitentiam in
humilitate, Judas confessionem in timore; Salomon in justo, Zorobabel in
justificato, Judas in justificando. Ut hic triplex in tabernaculo
funiculus dedicetur, triplici fundamento fundatur. Pax nostra in
bonitate, ne sit simulatoria; satisfactio in disciplina, ne sit erronea;
confessio in scientia, ne sit fatua. In his tribus postulabat fundari
qui dicebat: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me (Psal.
CXVIII); bonitatem, ne pax mea sit ficta; disciplinam, ne aberret
satisfactio scientiam, ne infatuetur confessio. Nunquam congruentior est
scientia quam circa confessionem.
|
|