|
Quinque sunt, ut arbitror, in quibus consistit templi dedicatio:
aspersio aquae, cui tria miscentur, sal, cinis et vinum; inscriptio in
pavimento alphabeti; unctio chrismatis in duodecim locis; illuminatio
duodena; Benedictio episcopalis cuncta concludens. Aspersio profusio
poenitentiae est et lamenti, habens cinerem, salem et vinum. Sal timor.
Unde in omni sacrificio sal per omnes gradus comitatur. In omnibus enim
sacrificiis quae offert Christianus, debet esset timor ante oculos ejus.
Cinis est memoria circumeuntis humanitatis. Vita enim nostra est quasi
linea circumducta ad idem rediens, a pulvere enim punctum incipiens, et
per defectus naturales progrediens, circulariter ad pulverem revertitur.
Hanc periodum inevitabilem fecit manus Domini impellentis nos cum ait:
Terra es et in terram ibis (Eccle. III). Vinum est memoria Dominicae
passionis, quae ad resolvendum in lacrymas hominem, dum eum pro se morte
turpissima condemnatum recolit, valde accommoda est. Inscriptio rigor
est ordinis nostri, qui nobis a sanctis Patribus traditus est. Gemina
est inscriptio, quia et in tabulis cordis, et in pavimento corporis
indelebiliter scribi debet ab angulo in angulum. Cor autem angulosum
dicitur dolosun. Hic autem duos angulos, cor humile et cor altum
vocamus, Cor humile, cum quis mente quae in se sunt abjectissima
considerat; cor altum, cum quae sursum sunt altissima contemplatur. Vel
ab angulo in angulum, ut a capite usque ad pedes, divinorum institutione
informetur, vel a principio usque in finem. Unctio duodena, est
apostolica institutio. Nunc itaque aspersi per poenitentiam, inscripti
per disciplinam, uncti per gratiam, illuminati per operationem, extremam
benedictionem exspectetis. Scitis enim cui credidistis: et certi estis
quoniam apponet justus Judex illam vobis dare benedictionem, qua electos
in suum regnum vocare dignabitur, dicens: Venite, benedicti Patris mei,
etc. (Matth. XXV).
|
|