|
Transiturus Christus de mundo ad Patrem celebravit mandatum, posuit
vestimenta, praecinxit se linteo, misit aquam in pelvim, factum hoc
plenum est mysteriis, redundat sacramentis. Christus vestimentum
deposuit, cum, purpuram regiae dignitatis relinquens, seipsum
exinanivit, et linteo servilis formae contra diabolum pugnaturus se
praecinxit. Misit aquam in pelvim, dum pretiosum sanguinem in terram
effudit, in illam, inquam, terram quae aperuit os suum, et suscepit
sanguinem Abel effusum de manu Cain, id est sanguinem Christi de manu
Judaeorum, id est in Ecclesiam, et in unamquamque fidelem animam. Diu
vacua fuit pelvis ista, diu arida et inaquosa terra ista, et anima
nostra sicut terra sine aqua. Venit Christus, effudit aquam in pelvim,
pretiosum sanguinem in terram; si tamen pelvis sumus. Pelvis duo habet:
concavitatem et sonoritatem. Concavitas est intus, sonoritas exterius,
sic et nos debemus evacuare nos a vitiis sono confessionis, ut aquam de
latere Christi suscipiamus lavantem maculas peccatorum. Extersit linteo,
id est carne. Ipse enim peccata nostra in carne sua portavit. Sed quid
est quod solos pedes lavat hic discipulis, quia ex ea parte qua terram
tangere in necessariis compelluntur sine peccato esse non possunt, et
ideo in perfectis soli pedes lavantur, id est venialia; nos autem miseri
quod non tantum cogitando, sed et operando et consuescendo peccamus, cum
Petro dicamus: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput (Joan.
XXIII). Lava pedes cogitationum, manus operationum, caput consuetudinis.
|
|