TIT. LIII. De purificatione triplici, et sex hydriis.

Erant ibi sex hydriae positae secundum purificationem Judaeorum (Joan. II). Tres sunt purificationes aptae purificandis veris Judaeis, in primis Judaeis: Primae, reconciliationis, quibus a mala servitute in bonos servos reconciliamur; secundae, adoptionis, quibus in filios adoptamur, et tertiae, glorificationis quibus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi efficimur. Sex autem ponendae sunt hydriae: Prima hydria, id est purgatio, est in compunctione. In quacunque enim hora peccator conversus fuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). Secunda est confessio: omnia enim in confessione lavantur. Unde: Dic tu prior iniquitates tuas, et Dominus deponet eas (Isa. XXXIII). Tertia eleemosynarum largitio: Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Quarta injuriarum remissio: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Quinta carnis afflictio: Afflictus et humilitatus sum nimis, etc. (Psal. XXXVII). Sexta obedientia sermonis Dei: Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV). Istae hydriae illis sunt vacuae qui nullo Dei timore ad poenitentiae lamenta consurgunt. Hos jubet Jesus impleri aqua, id est divino timore. Timor enim Domini, aqua vitae; etsi minus sapida, tamen hominem refrigefaciens noxis desideriis aestuantem. Aqua ista est quae ignita jacula inimici valet exstinguere. Aqua semper ima petit, et timor ad inferiora descendit, et inferna loca pavida mente perlustrat. Ejus enim vox est: Vadam ad portas inferi (Isa. XXXVIII). Sed divina virtute mutatur in vinum, quia charitas foras mittit timorem (Joan. IV). Dicuntur autem lapideae non per duritiam, sed per stabilitatem; capiunt singulae metretas binas vel ternas, quia duplex est timor, ne scilicet contingat detrudi in infernum, et ne ab aeterna gloria excludi. Sed qui miserunt manum ad fortia, non timebunt domui suae a frigoribus nivis (Prov. XXXI), id est ne vino spirituali fraudentur. In primis nuptiis per dictas hydrias purificatus transit ad secundas nuptias et purificationes, ut adoptetur et desinat esse servus, et ex illis ad tertias, ut sedeat cum Patre ad mensam in regno suo; ad quas quoniam invitavit nos, simus interim similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit confestim aperiamus ei. Veniet enim exspectantibus se in veritate, tanquam revertens a nuptiis inebriatus vino charitatis, et immemor iniquitatum nostrarum. Veniet autem non exspectantibus, tanquam revertens a nuptiis, sed quasi potens crapulatus ac velut ebrius, immemor miserationum suarum quia quantum ad illos obliviscitur misereri Deus.