TIT. LV. De tribus tabernaculis, de quibus Petrus:

“Faciamus hic tria tabernacula.”

Tria sunt tabernacula: Synagoga, Ecclesia, coelum. Primum Moysi, secundum Eliae, de quo Dominus: Elias venturus est: et ipse restituet omnia (Matth. XVII). Tertium Christi tabernaculum: Primum tabernaculum factum est, ut ait Apostolus, in quo erant candelabra (Hebr. IX), scilicet patriarchae et prophetae, et mensa, lex, panes, cibi spirituales mandatorum; secundum post velamentum legis, in quo thuribulum sunt apostoli, cujus odor aliis mortis in mortem, aliis vitae in vitam (II Cor. II). Urna habens manna, quae est Christi humanitas habens divinitatem, et virga aurea et virga Aaron quae floruit et nucem protulit amigdalinam, quae est Maria virgo quae Christum concepit et peperit contra naturam; tertium vero, in quod non manu factum, ut ait Apostolus, Jesus factus pontifex introivit (Hebr. IX). Primum fuit in umbra et figura, secundum in figura et veritate, tertium in sola veritate. In primo ostenditur vita, in secundo datur, in tertio possidetur.