|
Dixi, inquit Dominus: Ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus
(Cant. VII). Quo verbo tria notantur: in dicto, proponentis arbitrium et
voluntas qua passus est; in ascensu crucifixi sublimitas, qua per
passionem exaltatus est; in apprehensione fructus, redemptionis
demonstratur utilitas, quia non sine fructu passus est. Ascendit itaque
crucem voluntate, triumphavit in ea potestate, fructum ex ea collegit
pietate. Uno opere pariter et mundum irrisit, et diabolum peremit, et
Christianum redemit. Dicant ergo qui redempti sunt, quos redemit de manu
inimici Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!
(Gal. VI). In qua tribus tria fecit Dominus: Sapientia nequam infatuavit
consilium, justitia destruxit eum qui mortis habebat imperium,
misericordia liberavit capitivum. Et ideo merito in ea gloriatur, in ea
liberatus, triumpho vivificatus, ministerio justificatus, exemplo
confirmatus, munitus signo. Sic justae rationis consequentia postulat ut
exemplum crucifixi ad justificationem suis imprimant moribus, qui signum
crucis ad munimen suis imprimunt frontibus, ut ejus vivant lege cujus
armantur fide; alioquin miles characterem regis fallaciter gestat, cujus
praescriptum non observat; non recte se tuetur ejus signo, cujus non
paret imperio, sicut inimici crucis luxuriantes contra pietatem crucis;
qui ea non se tuebuntur, cum ministerio angelorum non hominum signabitur
in frontibus gementium et dolentium, ut discernantur salvendi a
multitudine perditorum: quos et ille discernebat qui dicebat: Qui autem
sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
(Gal. V).
|
|