|
Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini
vestigia ejus (I Petr. II). In passione Christi tria virtutum insignia
tanquam ad omnium aliorum inchoationem, persecutionem et consummationem
declarata sunt. Prima, obedientia, qua usque ad mortem factus est
obediens Patri (Philipp. II); secunda, patientia magna, quoniam
doloribus et irrisoribus non succubuit; major, quoniam honoribus non
cessit; maxima, quoniam pro persecutoribus oravit. De hac patientia
dictum est: Os non comminuetis ex eo (Joan. XIX); quia sicut ossa
corporis, sic patientia fortitudo totius religionis tertia,
perseverantia, quoniam in cruce moritur, et non a se, sed ab alio
deponitur. Obedientia ergo bellum in Christo adversus diabolum suscepit;
patientia, perseverantia vicit. Ideoque si vultis ejus sequi vestigia,
ut quemadmodum ipse quem ducem in via elegistis ambulavit et vos
ambuletis, propositum vobis certamen suscipite obedienter, quaerite
patienter, perseverate feliciter. Omne namque opus bonum obedientia
inchoat, patientia tolerat, perseverantia consummat, quia omnes currunt,
sed unus accipit bravium (I Cor. IX).
|
|