TIT. VI. De eodem.

Aedificavit quoque parietem quo dividitur oraculum a templo, non usque ad laquearia pertingens; sed in inferiori parte habebat aperturam per totum, quasi januam per quam ab altari thymiamatis, quod erat ante ostium oraculi, accensus Domini fumus incensorum intravit oraculum arcamque perfudit (III Reg. VI). Prior itaque domus, in quam semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia celebrantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie piis insistentes operibus, sacrificia laudis Deo offerimus. Interior vero domus, promissa nobis vita in coelis, ubi arca foederis et cherubim, ubi Christus, in quo solo habemus apud Patrem pacis foedus, et beatorum angelorum solemnitas agitur, in quam semel introeunt in anno non sine sanguine. Paries qui utramque domum ab invicem dividit, claustra sunt coeli, quorum apertionem quotidie suspiramus, et donec aperiantur nobis et intrare liceat pulsamus. Quae et si ante resolutionem corporum intrare non permittimur, apertam tamen in inferioribus habemus januam divinae pietatis, qua orationum et eleemosynarum, jejuniorum caeterorumque bonorum operum incensum et thymiamata ab altari cordis praemittimus. Hoc altare prope ostium est oraculi, significans illas in sancta sanctorum ad aures Christi orationum voces per januam divinae misericordiae praemitti: qui quidem sola carne detenti, omni desiderio ad superiora suspensi, quanto coelesti patriae viciniores, tanto a Deo citius quae poscunt accipiunt. Sciendum autem quod omnes clavi, quibus in toto templo laminae figebantur, aurei erant pondere singuli quinquaginta siclorum. Hi sunt praecepta charitatis, vel promissa beatitudinis, quibus ne deficiamus continemur. Hi quinquaginta siclis ponderantur, quia verba coelestia remissionem peccati, gratiam scilicet et requiem aeternam promittunt: quae omnia in Scripturis isto modo significantur. Isti sunt clavi dilectionis. Sunt et alii clavi timoris, quibus incipientes illecebras vitiorum et carnis mortificant, illi scilicet sermones virtutis quibus carnem crucifigimus cum vitiis et concupiscentiis, de quibus dicitur: Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Qui rursus proficiens de clavis dicit: Mihi adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII). Fecit in oraculo duo cherubim de olivarum. In cherubim angelica ministratio, quam in laude Creatoris, In mutua charitate, et ea quae ad homines extendunt, notatur. Nam quod duabus alis tangunt utrumque parietem et amplectuntur; quod extendunt alas super arcam, quasi ad volandum, eos ad laudem Dei omne bonum referre et ad divinum obsequium exprimit paratos esse. Quod autem de olivarum lignis facta sunt, virtutes angelicas gratia, scilicet ne unquam ab amore Dei arescant, exprimit esse unctas. Isti in oraculo positi facies habent ad exteriorem domum, quia in gloria positi non ab hac peregrinatione eripi, et ad suum consortium desiderant pervenire. Vel duo cherubim duo sunt testamenta quae et duos parietes tangunt, dum utrique populo dantur, et se tangunt, dum in altero sit alterum, ac ipsum Christum tanquam pari concordia venerantur.